Nunc dimittis servum tuum, Domine secundum verbum tuum in pace: Quia viderunt oculi mei salutare tuum Quod parasti ante faciem omnium populorum: Lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto Sicut erat in principio, et nunc, et semper et in saecula saeculorum. Amen.