CHORUS Dies irae, dies illa Solvet saeclum in favilla, Teste David cum Sibylla. Quantus tremor est futurus, Quando judex est venturus, cuncta stricte discussurus! BASS SOLO Tuba mirum spargens sonum Per sepulchra regionum, Coget omnes ante thronum. TENOR SOLO Mors stupebit et natura, Cum resurget creatura, Judicanti responsura. Liber scriptus proferetur, In quo totum continetur, unde mundus judicetur. ALTO SOLO Judex ergo cum sedebit, Quidquid latet apparebit, Nil inultum remanebit. SOPRANO SOLO AND QUARTET Quid sum miser tunc dicturus, Quem patronum rogaturus, Cum vix justus sit securus ? CHORUS Rex tremende majestatis, Qui salvandos salvas gratis Salva me, fons pietatis. QUARTET Recordare. Jesu pie, Quod sum causa tue vie: Ne me perdas illa die. Querens me, sedisti lassus: Redemisti, crucem passus: Tantus labor non sit cassus. Juste judex ultionis, Donum fac remissionis Ante diem rationis. Ingemisco tanquam reus: Culpa rubet voltus meus: Supplicanti parce, Deus. Qui Mariam absolvisti, Et latronem exaudisti, Mihi quoque spem dedisti. Preces mez non sunt digne; Sed tu bonus fac benigne: Ne perenni cremer igne. Inter oves locum presta, Et ab hedis me sequestra, Statuens in parte dextra. CHORUS Confutatis maledictis, Flammis acribus addictis, Voca me cum benedictis. Oro supplex et acclinis; Cor contritum quasi cinis: Gere curam mei finis. QUARTET AND CHORUS Lachrymosa dies illa, Qua resurget ex favilla Judicandus homo reus: Huic ergo parce, Deus. Pie Jesu, Domine, Dona eis requiem. Amen.